2/2


COUR
D’AMOURS

XV.
Amor
uolat undique

 

Amor
uolat undique; captus est libidine. iuuenes, iuuenculae coniunguntur merito. si
qua sine socio, caret omni gaudio; tenet noctis infirma sub intimo cordi in
custodia: fit res amarissima.

XVI.
Dies, nox et omnia

 

Dies,
nox et omnia mihi sunt contraria, uirginum colloquia me fay
planszer, oy suvenz suspirer, plu me fay temer.

O
sodales, ludite, uos qui scitis dicite, mihi maesto parcite, grand
ey dolur,
attamen consulite per voster
honur.

Tua
pulchra facies me fay planszer milies,
pectus habet glacies. a remender, statim uiuus fierem per
un baser.

XVII. 
Stetit puella

 

Stetit
puella rufa tunica; si quis eam tetigit, tunica crepuit. Eia!

Stetit
puella tamquam rosula: facies splenduit os eius floruit. Eia!

XVIII.
Circa mea pectora

 

Circa
mea pectora multa sunt suspiria de tua pulchritudine, quae me laedunt miserae. Ah!
mandaliet, mandaliet min geselle chômet niet.

Tui
lucent oculi, sicut solis radii, sicut splendor fulguris lucem donat tenebris.
Ah!

Vellet
deus, uellent dii, quod mente proposui: ut eius uirginea reserassem uincula.
Ah!

XIX.
Si puer cum puellula

 

Si
puer cum puellula moraretur in cellula, felix coniunctio. Amore suscrescente,
pariter e medio auulso procul taedio, fit ludus ineffabilis membris, lacertis,
labilis.

XX.
Veni, ueni, uenias

 

Veni,
ueni, uenias, ne me mori facias, hyrca, hyrcae, nazaza, trilliriuos!

Pulchra
tibi facies, oculorum acies, capillorum series, a quam clara species!

Rosa
rubicundior, lilio candidior, omnibus formosior, semper in te glorior!

XXI.
In trutina

In
trutina mentis dubia fluctuant contraria lasciuus amor et pudicitia.

Sed
eligo quod uideo, collum iugo praebeo; ad iugum tamen suaue transeo.

XXII.
Tempus est iocundum

 

Tempus
est iocundum, o uirgines, modo congaudete uos iuuenes! oh, oh, oh, totus floreo!
iam amore uirginali totus ardeo! nouus, nouus amor est, quo pereo!

Mea
me confortat promissio, mea me deportat negatio. oh, oh, oh,…

Tempore
brumali uir patiens, animo uernali lasciuiens. oh, oh, oh,…

Mea
mecum ludit uirginitas, mea me detrudit simplicitas. oh, oh, oh,…

Veni
domicella, cum gaudio, ueni, ueni, pulchra, iam pereo! oh, oh, oh,…

XXIII.
Dulcissime

 

Dulcissime!
Ah!  totam tibi subdo me!

 

BLANZIFLOR
ET HELENA

XXIV. 
Ave formosissima

 

Aue
formosissima, gemma pretiosa, aue decus uirginum, uirgo gloriosa, aue mundi
lumina, aue mundi rosa, Blanziflor et Helena, Venus generosa!

FORTVNA
IMPERATRIX MVNDI

XXV.
O Fortuna

Idem
quam primum scriptum

~ por siemprevueloalsur en 13 noviembre, 2008.

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s

 
A %d blogueros les gusta esto: