CARMINA BVRANA

FORTVNA
IMPERATRIX MVNDI

 

I.
O Fortuna

O
Fortuna, uelut Luna, statu uariabilis, semper crescis aut decrescis: uita
detestabilis, nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem; egestatem,
potestatem  dissoluit ut glaciem.

Sors
immanis et inanis, rota tu uolubilis. status malus, uana salus semper
dissolubilis, obumbrata et uelata  mihi
quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tuis sceleris.

Sors
salutis et uirtutis mihi nunc contraria est affectus et defectus semper in
angaria. Hac in hora sine mora  cordae
pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite!

II.
Fortunae plango uulnera

 

Fortunae
plango uulnera stillantibus ocellis, quod sua mihi munera subtrahit rebellis.
Verum est, quod legitur, fronte capillata, sed plerumque sequitur occasio
caluata.

In
Fortunae solio sederam elatus, prosperitatis uario flore coronatus; quidquid
enim florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria priuatus.

Fortunae
rota uoluitur: descendo minoratus; alter in altum tollitur; nimis exaltatus rex
sedet in uertice- caueat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam.

 

PRIMO
VERE

III.
Veris laeta facies

Veris
laeta facies mundo propinatur, hiemalis acies uicta iam fugatur. In uestitu
uario Flora principatur, nemorum dulci sono quae cantu celebratur. Ah!

Florae
fusus gremio Phoebus nouo more risum dat, hoc uario iam stipate flore. Zephyrus
nectareo spirans in odore, certatim pro brauio curramus in amore. Ah!

Cytharizat
cantico dulcis Philomena, flore rident uario prata iam serena, salit cetus auium
siluae per amoena, chorus promit uirginum iam gaudia millena.
Ah!

 

IV.
Omnia Sol temperat

Omnia
Sol temperat purus et subtilis, nouo mundo reserat faciem Aprilis; ad Amorem
properat animus herilis et iocundis imperat deus puerilis.

Rerum
tanta nouitas in solemni uere et ueris auctoritas iubet nos gaudere; uias
praebet solitas, et in tuo uere fides est et probitas tuum retinere.

Ama
me fideliter! fidem meam nota: de corde totaliter et ex mente tota sum
praesentialiter absens in remota. Quisquis amat taliter uoluitur in rota.

V. 
Ecce gratum

 

Ecce
gratum et optatum Ver reducit gaudia: purpuratum floret pratum, Sol serenat
omnia. Iam iam cedant tristia! Aestas redit, nunc recedit Hyemis saeuitia. Ah!

Iam
liquescit et decrescit grando, nix et cetera; bruma fugit, et iam sugit 
Ver Aestatis ubera; illi mens est misera, qui nec uiuit nec lasciuit sub
Aestatis dextera. Ah!

Gloriantur
et laetantur in melle dulcidinis qui conantur, ut utantur praemio Cupidinis;
simus iussu Cypridis gloriantes et laetantes pares esse Paridis. Ah!

VI.
Floret silua nobili
s
 

 Floret
silua nobilis floribus et foliis. Vbi est antiquus meus amicus? Ah! Hinc
equitauit! Eia, quis me amabit? Ah!.

Floret
silua undique… [barbarizantia uerba]

 

IN
TABERNA.

 

XI.
Aestuans interitus

Aestuans
interitus ira uehementi in amaritudine loquor meae menti: factus de materia,
cinis elementi, similis sum folio, de quo ludunt uenti.

Cum
sit enim proprium uiro sapienti supra petram ponere sedem fundamenti, stultus
ego comparor fluuio labenti, sub eodem tramite numquam permanenti.

Feror
ego ueluti sine nauta nauis, ut per uias aeris uaga fertur auis; non me tenent
uincula, non me tenet clauis, quaero mihi similes, et adiungor prauis.

Mihi
cordis grauitas res uidetur grauis; iocus est amabilis dulciorque fauis;
quidquid Venus imperat, labor est suauis, quae numquam in cordibus habitat
ignauis.

Via
lata gradior more iuuentutis, implicor et uitiis immemor uirtutis, uoluptatis
auidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis.

XII.
Olim lacus colueram

 

Olim
lacus colueram, olim pulcher extiteram, dum cignus ego fueram. 
Miser, miser! modo niger et ustus fortiter!

Girat,
regirat garcifer; me rogus urit fortiter: propinat me nunc dapifer. Miser,..

Nunc
in scutella iaceo, et uolitare nequeo, dentes frendentes uideo. Miser…

XIII.
Ego sum abbas

 

Ego
sum abbas Cucaniensis, et consilium meum est cum bibulis, et in secta Decii
uoluntas mea est, et qui mane me quaesierit in taberna, post uesperam nudus
egredietur, et sic denudatus ueste clamabit: Wafna! Wafna! quid fecisti sors
turpissima? nostrae uitae gaudia abstulisti omnia! haha!

XIV.
In taberna quando sumus

 

In
taberna quando sumus, non curamus quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui
semper insudamus. Quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna, hoc est opus
ut quaeratur, sic quid loquar, audiatur.

Quidam
ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete uiuunt. Sed in ludo qui morantur, ex
his quidam denudantur, quidam ibi uestiuntur, quidam saccis induuntur. Ibi
nullus timet mortem, sed pro Baccho mittunt sortem:

 

Primo
pro nummata uini ex hac bibunt libertini; semel bibunt pro captiuis, post haec
bibunt ter pro uiuis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus
defunctis, sexies pro sororibus uanis, septies pro militibus siluanis, octies
pro fratribus peruersis, nonies pro monachis dispersis, decies pro nauigantibus,
undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter
agentibus. Tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege.

 

Bibit
hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit
seruus cum ancilla, bibit uelox, bibit piger, bibit albus, bibit niger, bibit
constans, bibit uagus, bibit rudis, bibit magus, bibit pauper et aegrotus, bibit
exul et ignotus, bibit puer , bibit canus, bibit presul et decanus, bibit soror,
bibit frater, bibit anus, bibit mater, bibit iste, bibit ille, bibunt centum,
bibunt mille.

Parum
sexcente nummatae durant, cum immoderate bibunt omnes sine meta. Quamuis bibant
mente laeta, sic nos rodunt omnes gentes, et sic erimus egentes.
Qui
nos rodunt confundantur et cum iustis non scribantur.

Io,
io, io, io, io, io, io, io!

 

~ por siemprevueloalsur en 13 noviembre, 2008.

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s

 
A %d blogueros les gusta esto: